- GLESSARIA
- GLESSARIAins. in Oceano Germanico, Plin. l. 4. c. 13. et 16. et l. 37. c. 3. quae, teste Solino, crystallum dat et succinum, Sudau vulgo appellata. Dicitur autem Glessaria a glesso, quod succinum significat. Tac. de Effluvirs de moribus Germ. c. 45. ac soli omnium succinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada, atque in ipso litore legunt. Nostri succinum illud Aistain vocant, claro Aistorum argumento. Austravia Plin. l. 4. c. 13. quae vulgo Austrau, vel Ostrau: inde Ostroviorum familia Polonica ex profundo quodam antiquitatis emergit. Plin. idem scribit, Mithradatis in Germaniae litoribus esse insulam, vocarique eam Oserictam, lego Ostericum Germanis illis veteribus dictam non ambigo Osterick, quod alii Osterich. Baudr. est Austrania, nunc Ins. Nortstrandt., ante litus Cimbrorum, in mari German. ex Cluv. prope Husum urbem Ducat. Slesvic. seu Iutiae Merid. Circuitus 25. mill. pass. ubi tantum pagi aliquot. Etcerte, Germanis hodieque glass, vitrum est, quod succini quandam speciem esse, apud Gorraeum legere est. Sed et succinum Fullerus deducit ab Hebr. Zecucith, quod vitrum aut crystallum exponunt. vett. novique Interpretes. Vide Sam. Bochart. Hierozoici parte poster. L. IV. c. 15. et 16. ut et hîc passim, ubi de Ambaro, Electro, Succino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.